Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

268


tamen ut ecclesia Mediolanensis Ambrosiano officio possit uti.
circa hec tempora apud Constantinopolim inventa est sub
terra archa marmorea, ubi erat homo grandevus iacens suppinus,
in qua quidem archa tales littere sunt invente: "Christus nascetur
de Virgine et credo in eum; o sol, adhuc me videbis".
ex quo patet quod iste homo ante Christi nativitatem fuit mortuus
et sepultus, et quod de ipsa nativitate Christi prophetavit. quis
autem fuerit ignoratur. de Sigeberto episcopo octavo.
Sigebertus, episcopus octavus, cepit circa annos Domini
.DCCC.LXIIII. circa tempora istius episcopi fuit quedam
mulier, sciencia multa predita et eloquencia preclara, que

Torna all'inizio