Guido Faba: Dictamina rhetorica

86


Incipiunt dictamina rethorica magistri Guidonis Fabe que
celesti quasi oraculo super omni materia suavitatis
odorem exihibent litteratis, quia de paradisi fonte
divina gratia processerunt.

I.
De filio ad parentes pro subventione.
Reverendis parentibus A. et B., C. eorum devotissimus
filius salutem cum reverentia filiali. Cum victualia cariora solito
Bononie nunc existent, in rebus necessariis et vestra pecunia
citius quam putaveram consumata, nihil possum in
duodena ponere sociorum. Eapropter dominationem vestram
duxi litteris presentibus deposcendam, quatenus indigentie mee
sic in proximo dignemini providere, quod, incohato studio
laudabiliter, sicut expedit, terminato, ad propria redeam cum
honore.
II.
Responsiva ad predictam parentium subvenientium.
A. et B. parentes suo carissimo filio C. cum paterna
beneditione salutem. Quoniam filiationem tuam cognoscimus
laudabiliter operam dedisse scientie capessende,
benedicimus expensas quas in te fecimus, et grates gerimus

Torna all'inizio