Boncompagnus de Signa: Rota Veneris

Pag 44


et forma corporis denegata. Set in vos ita
omnia sine defectu aliquo confluxere, quod
multotiens oppinio me in hanc trahat sententiam,
ut existimem vos aliqua deitate potiri.
Magnitudini tamen vestre suppliciter suplico, ut
michi vestro famulo dignemini precipere, quia
paratus sum me ipsum et mea vestre in omnibus
exponere voluntati".
Et nota, quod hec epistola potest in unius diccionis
permutatione taliter variari, quod cuilibet
virgini, maritate, vidue, moniali et deflorate
transmitti potest, scilicet ut, ubi dicitur in principio
"puellarum", dicatur "dominarum"; nam
et monachas debes tam in salutationibus quam
in cunctis epistole partibus "dominas" appellare,
quia, si diceres "monachas" vel "moniales",
pocius ad earum spectaret vituperium quam
honorem, unde in Alemania fere ab omnibus
"domine" appellantur. Est etiam notandum,
quod talis epistola non debet transmitti cuilibet,
set magnis et sapientissimis dominabus. Preterea
sciendum est, quod unaqueque mulier, cuiuscumque
ordinis vel conditionis sit, negat in primis,
quod facere peroptat, unde si aliquo modo
mittenti rescribere velit, intelligas ipsam concedere

Torna all'inizio