Paulus Diaconus: Excerpta ex libris Pompei Festi de verborum significatu

Pag 503


Tegilluni cuculliunculum ex scirpo factum. Plantus (Rud. 567):
“Tegillum mihi aret; id, si vis, dabo.”
Tiberis fluvius dictus a Tiberino rege Albanorum, quod in
eo cecidisset. Tybris a Tybri rege Tuscorum.
Tibicines iu aedificiis dici existimantur a similitudine tibiis
canentium, qui ut cantantes sustineant, ita illi aedificiorum
tecta.
Tippula bestiolae genus sex pedes habentis, sed tantae levitatis,
ut super aquam currens non desidat. Plantus (Pers. 244):
“Neque tippulae levius pondus est, quam fides lenonia.”
Testiculari est iumentis maribus feminas, vel mares feminis
Admovere; licet alii dicant testilari.
Tifata iliceta. Romae autem Tifata curia. Tifata etiam
locus iuxta Capuam.
Thiasitas sodalitas.
Tituli milites appellantur quasi tutuli, quod patriam tuerentur;
unde et Titi praenomen ortum est.
Titiensis tribus a praenomine Tati regis appellata esse
videtur.
Titia quoque curia ab eodem rege est dicta.
Tetini pro tenui.
Thraeces gladiatores appellantur a similitudine parmularum
Thraciarum.
Tryga antiqui vinum appellabant, unde trygetus adhuc dicitur.

Torna all'inizio