Remigius Florentinus (Remigius Girolami): De bono comuni

Pag 154


«comeditur qui quelibet prava que viderit corrigere satagit, si nequit
tolerat et gemit». Et ideo naturali amore civis magis debet conari ad
removendum malum civitatis quam proprium quia maius malum partis
est malum totius quam malum proprium, cum per illud privetur maius
bonum partis, quia per malum totius privatur bonum actuale partis et
causa ipsius, per malum autem proprium privatur bonum potentiale et
causatum ab ipso.
Quintus effectus amoris est conservare amantem, iuxta illud Dyonisii
c. 4 De divinis nominibus «Singula se ipsa amant contentive» idest
conservative. Certum est autem ex dictis quod pars magis conservatur ex
toto quam ex se ipsa.
Sunt autem et alii multi effectus amoris, sed de predictis ad presens
sufficiat.
17. Idem probatur ratione sumpta ex parte signorum amoris
Sequitur idem videre ratione sumpta ex parte signorum amoris, de
quibus sufficiat quatuor ponere ad presens.
Quorum primum est inspectio, iuxta illud proverbium «Ubi amor
ibi oculus», scilicet et corporis et mentis. Pars autem naturaliter magis
inspicit ad totum quam ad se ipsam, tamquam ad honestius et tamquam
ad delectabilius et utilius sibi quam sit ipsa, ut patet ex dictis.
Secundum est obeditio, iuxta illud Io . 14[,23] «Qui diligit me sermonem
meum servabit». Pars autem magis debet obedire toti quam
sibi, et civis comunis mandato quam proprio voto tamquam superiori
maiorem iurisdictionem habenti, et tamquam sapientiori id quod est verum
limpidius cognoscenti, et tamquam meliori illud quod est melius affectuosius
volenti.
Tertium est laboratio seu laboris toleratio, iuxta illud Gen . 29[,20]
«Servivit Iacob pro Rachel septem annis et videbantur ei dies pauci pre
amoris magnitudine». Et Bernardus dicit: «Labor meus vix est unius
hore, et si amplius est pre amore non sentio»; et Augustinus in libro De

Torna all'inizio