Astensis Poeta: Novus Avianus

Pag 116


Metra probanda foris mihi praesta, nomen amoris,
et quod amer facito, corde favens placido.
Invidiae pestis mordentum cedat ab extis:
vos magis illa nocet, cum quibus esse solet!
Fabula testatur, quia res haec vera probatur,
qua fertur quidam laesus ob invidiam.
Carmen adito forum referens mala vota duorum,
omne quibus Phoebus vidit inesse scelus:
invidia plenas habet hic cum pectore venas,
alter habere cupit quicquid in orbe fuit.
Astabat sanctis conspectibus ille tonantis,
a quo iussa capit, terrea iussus adit:
quod scelus est terrae maius cupiendo referre,
omne per indicium noscere vult vitium.
Mox praedictorum medius stetit ille virorum,
ut deus e caelis talia spondet eis:
'alter dupla feret socius quae munera quaeret;
credar ut a vobis, fulmina iuro Iovis.'
Cordis inest nido cui non satianda cupido,
dupla quod obtineat, destinat ut sileat.
Auferat ut lumen, rogitat mens invida numen,
ut sub fraude tacens vivat utroque carens.
Postquam tale scelus recitavit ad aethera Phoebus,
pro feritate mali rex ait ore gravi:
'ista fuit mentis Siculae confusio gentis,
<...>
et quod ab invidia cuncta fluant vitia.'

1



5




10




15




20




25

Torna all'inizio