rei et aliquando non. Verbi gratia. In hoc
quod est vir modi intelligendi et modi significandi
accipiuntur penes proprietatem rei,
et tales modi significandi et modi
intelligendi cum hoc dicuntur dispositiones
rei accepte. Sed in hoc nomine quod
est motus , modi significandi qui sunt in
dictione < et > modi intelligendi qui sunt in
anima non correspondent alicui proprietati rei,
que significatur per hoc quod
dico motus . Et tales modi significandi et
modi intelligendi non sunt dispositiones
rei accepte solum in talibus dictionibus.
Ergo ubi modi significandi fundantur supra
modos intelligendi, qui modi intelligendi
respondent proprietatibus rei, in
talibus dico quod significatum speciale illius
dictionis est principium efficiens occasionale
constructionis et materiale. In
illis autem, in quibus modi significandi et
|
|