: Sermo de beato Fulgentio episcopo (BHL 3207d)

Pag 115


persistenti affabili sermocinatione loqui cepit: «Audi me,
Fulgenti famule, et uerba mea diligenter asculta. Ego sum
angelus Domini, qui incessanter ante Dominum maneo, quem
tibi a superna sede missum cognoscas, ut ea, quae tibi dicere
uolo, a Deo summo tibi fore missa non dubites. Nam oratio
tua assidue sit ante Deum. Ideoque ueni, ne forte, quae tibi
uentura sunt, quasi improuisa te perturbent. Scito enim, ut
Paulus dicit, quoniam: Si passionis socius fueris, et resurrec-
tionis consors existes. Post triduum tuo in episcopatu rex
impiissimus Totila aderit, qui, tua audita incolumitate et reli-
gione, difficillimis te penis anxie lacerare desiderat, quin
etiam hac te de ecclesia aut cum minis expellere, aut suo nu-
tui mentem tuam inclinare. Tu autem, karissime, ne me-
tuas, sed eum tuis cum muneribus atque blanditiis per cleri-
cos tuos meo consilio illius insanitatem sedare curato».
Cui benignus pontifex sagaci sermone respondit: «Non
modicas Deo gratias refero, qui me ad tollerandam impiissimi
regis persecutionem spernendamque eius ferocitatem, atque ad
percipiendam immarcessibilem cum sanctis coronam per ange-
lum sanctum suum me instruere dignatus est. Ego autem,
ipso opitulante, qui me futura aduersa prescire uoluit, et eius
minas contempnere curabo et crudelitatem placare, si potero,
studebo. Sin autem, omni modo pro Dei amore penas et

Torna all'inizio