Salimbene de Adam: Cronica

Pag 871


autem princeps filius suus cum aliis militibus duxisset eum ad
tentorium suum et removisset arma ab eo, cognoverunt milites
quod rex Karolus esset, et mirati sunt valde. Quod cum miles
Campaninus audisset, timuit vehementer. Et statim ascendit
dextrarium suum et arripuit fugam, et sic in Marchia Anchonitana
latuit multo tempore. Karolus vero, postquam reversus est
ad se ipsum, quia ex percussione totus fuerat alienatus, quesivit
a filio si adhuc miles expectabat in campo, quia volebat probare
ipsum cum clava percutere sua vice. Cui filius dixit: «Stetis in
pace, quia medici dicunt quod duas costas corporis fractas habetis».
Hec omnia passus est rex Karolus atque sustinuit pro
conservando Gallicorum honore. Nolebat enim quod aliquis Lombardus
in fortitudine fortior Gallicis diceretur.
Quod IIII moderno tempore fuerunt robusti coram Domino venatores, id est
hominum oppressores.
Et nota quod isti IIII de quibus dictum est supra fuerunt
robusti coram Domino venatores, id est hominum oppressores.
Nam papa Martinus obstinato animo Romagnolam voluit subiugare,
et obtinuit quod volebat. In qua obtinenda multi in ore
gladii
ceciderunt et multi denarii aurei sunt expensi. Rex Karolus
contra principem Manfredum et contra Conradinum conduxit
exercitum et prevaluit contra eos. Et Petrus rex Aragonie contra
Karolum in Sicilia dimicavit et regnum occupavit et invasit Apulie.
Rex vero Francie in ultionem patrui sui Karoli cum magno Gallicorum
exercitu contra Petrum Aragonum in Hispaniam est
profectus. Et tamen in uno et eodem anno viam sunt universe
carnis ingressi.

Torna all'inizio