Paulus I Papa: Epistolae

Pag 546


dirigi annuissemus, ut ea inter vos provenirent, quae pacis sunt. Unde
nos, data occasione, libentissime nostros missos, id est Philippum dilectum filium
nostrum presbiterum atque Ursum cubicularium nostrum et fidelem, ad vestri praesentiam
visi sumus direxisse transacto Maio mense, eo videlicet modo, ut, qualiter
vestra fuisset voluntas, ita peragere debuissetis. Et properantibus ipsis nostris missis
usque Ticino, adversa suspicione arreptus Desiderius Langobardorum rex minime eos
permisit ad vestram a Deo conservatam excellentiam pertransire gradiendum. Tamen
et easdem litteras, quas vobis dirigebamus, infra hec nostra scripta christianitati
vestrae transmisimus.
Itaque et hoc a Deo protecte christianitati vestrae aptum duximus intimandum:
quod, relectis imperialibus litteris vobisque defertis per praelatos Anthi spatarium
et Sinesyum eunuchum, quas nobis ob earum seriem intuendam pro amore beati Petri
fautoris vestri dirigere dignati estis, repperimus in eis adnexum, quod vestri ac
nostri homines, qui ipsas imperiales syllabas, quae vobis nobisque directae sunt vel
diriguntur, interpretantur, non iuxta ut ibidem exaratum est, sed aliud pro alio
false interpretare audent, sed missi, qui inter partes properant, non sicut illis iniunguntur,
sed acceptilationis praemio corrupti alia pro aliis deferunt. Et in hoc
perpendat vestra excellentia, quanta est inimicorum malitia: dum contra animas eorum,
non quae veritatis sunt, sed per hanc occasionis versutiam iniqua proferunt mendatia,
in id quod nec suis nec vestris ac nostris credant missis; dum et vos satisfacti estis
de vestris hominibus, simili modo et nos de nostris, quod nullo modo hoc agere penitus
praesumant. Satisfaciat omnipotens Deus, qui cordis ac renum scrutator est, mellifluum
cor excellentiae vestrae, quod nequaquam nostrum quispiam, ut ipsi adserunt,
talia agere perpetravit.
Sed in hoc vehementer isdem imperator irascitur et occasionis versutiam adhibet,
pro eo quod nequaquam silesimus ei praedicandum ob constitutionem sanctarum
imaginum et fidei orthodoxe integritatem. Nam illud in ipsis suis apicibus adseruit:
quod dilectus filius noster, Christophorus primicerius et consiliarius, sine nostra
auctoritate, nobis quasi ignorantibus, suggestiones illas, quas sepius ei direximus,
fecisset et alias pro aliis eius ac vestris missis relegisset. Et in hoc testem et iudicem
proferimus Deum, quod ita nequaquam est. Nihil enim ipse noster consiliarius extra
nostram voluntatem aliquando egit vel agere praesumpsit; quoniam nostri praedecessoris
ac germani, domni Stephani papae, simulque et noster sincerus atque probatissimus
fidelis extitit et in omnibus existit; et satisfacti sumus de eius inmaculata
fide et firma cordis constantia. Et ob hoc credimus: illut, quod nobis false profertur,
non inproperium, sed bravii corona nobis a Deo conputatur. Et idcirco utrisque nobis
Dominus adiutor est, et non timebimus, quod nobis faciat homo. Habebimus enim
post Deum et clipeum protectionis et arma virtutis vestram a Deo inlustratam preclaram
excellentiam. At vero christianitas vestra suos iubeat inquirere missos, et
in omnibus vos satisfaciatis, quoniam mendatium contra nos isdem adseruit inperator,
eo quod eam direximus suggestionem: eis relegentes pariter cum ipsis, quae direximus,
confirmavimus; tamen et eius exemplar a nobis vobis directum apud vos habere
videmini.

Torna all'inizio