Bene Florentinus: Candelabrum

Pag 269

libro VIII


cum ad comparationem venerint. (3) At consequentia ipsum negotium neque in ipsis rebus sunt neque ipsi negotio se ingerunt nec ad comparationem veniunt sed rem gestam ante cedunt vel sepius subsequuntur. (4) Loci ergo qui proveniunt ex attributis persone vel continentibus cum negotio vel in gestione negotii plus adherent et in ipsa re intrinsecus attenduntur et magis erant notabiles ideoque fuerunt in uno versiculo comprehensi. (5) Consequentia negotium extra summuntur, unde locus eorum extrinsecus est sed adiuncta negotio possunt inter utrumque manere, quia negotium de quo agitur quadam affectione respiciunt et ob hoc media reputantur.
52. (1) DE ARGUMENTATIONE RETHORICA.
(2) Ex predictis locis omnis argumentatio retthorica suam debet trahere firmitatem, maxime in causis, ubi oratione continua est utendum.
(3) Argumentatio enim absolutissima et perfecta, qua decretiste, legiste et theologi sermocinantes utuntur, in quinque partes distribuitur, scilicet propositionem, rationem, rationis confirmationem, exhornationem, complexionem. (4) Propositio est summa rei quam volumus demostrare. Ratio est cause vera et perfecta reditio. Confirmatio est rationis multiplex corroboratio. Exhornatio est amplificatio quedam et honestande rei locupletatio. Complexio est brevis conclusio predictorum. (5) Huiusmodi

Torna all'inizio