Praeterea, Augustinus, deducendo per singula, ostendit animam ex materia
non esse factam. Non enim potest facta fuisse ex materia spirituali rationali.
Quia si natura rationalis ex qua fit, beata fuisset, non in peius immutata esset,
quia materia, cum formatur a Deo, in melius formatur. Si vero misera fuit, oportet
quod praecesserit culpa; quod est contra apostolum, Roman. 9, 12: «Cum
nondum aliquid boni egissent aut mali» etc. Si autem nec beata nec misera,
tunc usum rationis nondum habebat, sicut in pueritia contingit, et sic otiosa
erat. Similiter nec ex materia spirituali irrationali: quia hoc esset propinquum
opinioni quae ponit animarum de corpore in corpus transitum; et sic peius
adhuc, quia illa positio non dicit animam bestiae in hominem transire, sed e
converso. Similiter nec ex materia corporali: non enim ex eodem facta est
anima ex quo facta est caro. Et praeterea, cum anima aliquid intelligit, ab
omnibus corporalibus se retrahit: quod non contingeret, si de natura corporis
esset. Sed ex omnibus praedictis sic potest argui. Omne quod habet materiam,
secundum Augustinum, dicitur ex materia factum, quamvis materia tempore
non praecesserit. Si ergo anima non potest dici facta ex materia, ut probatum
est, anima materiam non habet.
Solutio
Respondeo dicendum, quod mihi non videtur in anima vel in aliqua spirituali
substantia aliquo modo esse materiam; sed ipsas esse simplices formas et naturas;
quamvis quidam aliter dicant. Et praeter alias rationes quibus hoc de
Angelis impossibile videtur, ut supra, distinct. 4, dictum est, etiam quadam speciali
ratione materia a ratione animae secluditur: cum enim anima sit forma
corporis, oportet quod vel secundum totam essentiam suam sit corporis forma;
vel secundum partem essentiae suae. Si secundum essentiam suam totam,
impossibile est quod pars essentiae sit materia: quia id quod in se est potentia
pura, non potest esse forma vel actus alicuius: omnis autem potentia in genere
substantiae est potentia pura, quia est immediatum subiectum substantialis formae
et generationis, ut in 1 de Generatione dicitur. Si autem secundum
partem substantiae suae est forma corporis, per quam est in actu, et non secundum
alteram quae est materia eius; sequuntur duo inconvenientia. Unum est
quod unus actus numero est forma diversarum materiarum, scilicet materiae
|
|