Famella deminutivum a fama.
Faviani et Quintiliani appellabantur luperci, a Favio et
Quintilio praepositis suis.
Fastorum libri appellantur, in quibus totius anni fit descriptio.
Fasti enim dies festi sunt.
Fanum a Fauno dictum, sive a fando, quod dum pontifex
dedicat, certa verba fatur.
Fastigium aedificii summum.
Favi a fovendo.
Favisae locum sic appellabant, in quo erat aqua inclusa
circa templa. Sunt autem, qui putant, favisas esse in Capitolio
cellis cisternisque similes, ubi reponi erant solita ea,
quae in templo vetustate erant facta inutilia.
Faventia bonam ominationem significat. Nam praecones
clamantes populum sacrificiis favere iubebant. Favere enim
est bona fari, at veteres poetae pro silere usi sunt favere.
Falcones dicuntur, quorum digiti pollices in pedibus intro
sunt curvati, a similitudine falcis.
Farreum genus libi ex farre factum.
Falarica genus teli missile, quo utuntur ex falis, id est ex
locis extructis, dimicantes.
Fatantur, multa fantur.
Falae dictae ab altitudine, a falado, quod apud Etruscos
signilicat caelum.
Farfenum virgulti genus.
Fascinum et fas a fando nominantur.
Fartores, nomenclatores, qui clam velut infercirent nomina
salutatorum in aurem candidati.
Furnalia sacra Furinae, quam deam dicebant.
|
|