Petrus de Vinea: Epistole stravaganti e altri componimenti

Pag 363


liquor colorat pallidum, et in floris substantia grato
saporat odore. Caeterum non intelligo unde locus fuerit
tam gravi querelae, ubi nil sum conscius quod inter
amicos et proximos in me debilitaretur affectus, quin
Jacobum Petri et Petrum Jacobi profiterer. Quae sane
professio, firmis provecta radicibus, ita senuit olim in juvene
ut quotidie pubescat in sene. Valeat ergo Petrus
meus et vinea mea, et quiescat in hoc calamus, ut inter
amicos et proximos vel vicinos, Petrus apud me nulli
scribatur secundus.
n. 68
In hac epistola magister Petrus de Vineis confitetur
se culpabilem, unde petit veniam.
Pater mi, quum terribilia mihi verborum vestrorum
sublimia mittitis quorum nec tactus ardorem manus sustinent,
nec oculi possunt tolerare fulgorem, non sunt hominis
oculi lincei nec humeri gigantei, quod sermonum
vestrorum profunditatem inspicere et sententiarum pondera
valeant sustinere. Vix aliquando postquam a vobis
abfui, lingua vestra se mihi levem exhibuit, vix se manus
vestra pacificam, quin contentionem verborum proferret
epistola, vel correctionem virgae dextera minaretur.
O quam blandus et efficax fuit ille primus meae culpae delator!
O quam veridici testimonii testis exceptione qualibet
major, qui sic atrocem injuriam filii detulit, sic veraciter
comprobavit, ut radicatam in fundo puri cordis
offensam evellere filius, proh dolor, jam frustra laboret!
Certe, pater, si vidissent oculi vestri coram se de filio
quod aure aliis dicentibus audivistis, non sic irremediabiliter
visa visu colligere quam audita concipere debuissetis
auditu. Sed ut manifestissime pateat, nimis declivis
et fluxibilis via est auris ad omnia, nimis tenax, dum

Torna all'inizio