aeternam dat.
30. AMBROS. Gratia autem Dei . Hoc rationibus
his Apostolus demonstrare videtur. Aut est in
Christo, aut in lege. Mortificata est enim lex per
corpus Christi, ut illius sitis, qui a mortuis resurrexit.
Nam in aliis legibus idem videtur. Moritur enim
21 homo alicui legi, ut jam alii vivat. Nam quandiu
vivit priori, alii vivere non potest. Prior enim
adhuc dominatur. Mulier enim, vivens maritali lege
viri sui, non potest vivere legi alterius viri. Alligata
est enim viro suo. Nam si moriatur legi prioris
viri, alterius potest vivere legi. Igitur vivens maritali
legi (scilicet vivente viro) non potest [ f. , vivere]
alterius legi viri. Si enim tunc fuerit cum alio viro;
vocabitur adultera.
CAP. VII.—1. LANFR. An ignoratis, fratres .
Probare videtur quod lex Judaeorum fidelibus non
est observanda. Non est enim data nisi ad adventum
Christi. Et est responsio. Quasi aliquis diceret:
cur dixisti in Christo Jesu, et non in observantia
legis?
2. Mortificati estis legi . Quasi diceret: nihil
debetis legi. Lex enim data est usque ad adventum
Christi.
3. AMBROS. Mortificati estis legi . Quoniam Salvator
corpus suum diabolo crucifigere permisit.
Idcirco per corpus Christi, salvos nos dicit
factos.
4. LANFR. Cum enim essemus in carne . Quasi aliquis
diceret. cur dixisti, ut fructificemus Deo,
quasi non fructificaremus, cum legem carnaliter
observaremus? Ita, inquit, cum essemus in carne,
id est, in carnali observantia, etc.
5. A lege mortis , id est, quae sine ulla miseratione,
peccantes interfici jubebat. Vel, quae passiones
peccatorum, quae mors animae sunt, [per ED.
P.] prohibitionem augebat.
|
|