[ f. , qui in terra] sunt, homines videlicet qui magna  
ex parte perierant. 
16. AUGUST. ( Tract. psal. XXX,  concion . 2, tom. VIII).  
 In quo et nos sorte . Sorte dixit gratiam, qua salvi  
facti sumus. Quare sortis nomine appellat gratiam?  
Quia in sorte non est electio, sed voluntas  
Dei. Nam ubi dicitur: iste facit, iste non facit,  
merita considerantur, et ubi merita considerantur,  
electio non est sors. Quando autem nulla merita nostra  
invenit, sorte voluntatis suae nos salvos facit,  
quia voluit, non quia digni fuimus; haec est sors. 
17. LANFR.  In quo et nos . Immutatio casuum est,  
quasi diceret: in quem, id est, in cujus fidem; vel  
in quo, id est, per quem. 
18. AMBROS.  Cum audissetis , in ipso et vos verba  
Evangelii audistis, et ad fidem accessistis, et spiritus  
participatione confirmationem accepistis, hoc  
enim dicit:  Signati estis . 
19. LANFR.  Signati estis . Ordo est: signati estis  
in redemptionem acquisitionis; spiritus enim credentes  
signat, id est, ab aliis hominibus discernit,  
et separat; quia a peccatis eos purgat et spiritualibus  
gratiis ornat. 
20. AMBROS.  Spiritum promissionis . Bene autem  
spiritum promissionis vocavit, quoniam bona quae  
exspectant in futuro, sancti Spiritus participationem  
exspectant. 
21.  Pignus haereditatis . Redemptionem illam,  
fruitionem, quae tunc erit, vocat, quod formae illius  
dabitur. 
22.  In redemptionem . Redemptionem vocat immortalitatem, 
quae erit per resurrectionem, acquisitionem  
vero familiaritatem suam quae ad Deum  
erit. 
23.  Ut Deus Domini nostri . Dicens Christi susceptum 
indicat hominem; pater gloriae gloriosa est  
enim divina natura. 
24.  Quae sit supereminens , id est, qualia, et quam 
  |  
  |