AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod Deus dicitur lux vera quantum ad veritatem
eius a quo sumitur similitudo, et non quantum ad veram naturam lucis; per
quem etiam modum dicitur vitis vera, Ioan. 15.
Ad secundum dicendum, quod Augustinus attendit quantum ad rationem manifestationis,
magis quam ad nomen lucis. Vel dicendum, quod ea quae ibi dicit,
ut ipse ibidem, cap. 28, protestatur, non asserendo, sed inquirendo dicit.
Ad tertium dicendum, quod, secundum Dionysium, Scriptura divina proponit
nobis spiritualia sub similitudine rerum corporalium; et ideo non decuit ut
creationem Angelorum expresse describeret; sed dedit eam intelligere ex productione
corporalis lucis.
Ad quartum dicendum, quod ad propriam naturam lucis non pertinet quaelibet
actio, sed talis quae est in corporalibus; et similiter non quaelibet manifestatio,
sed quae est ad sensum visus.
Unde patet responsio ad quintum.
ARTICULUS 3
Utrum lux sit accidens.
Ad tertium sic proceditur.
1. VIDETUR quod lux non sit accidens. Primo per auctoritatem Augustini,
qui dicit in lib. 3 de lib. Arbitr., quod lux in
corporibus tenet primum locum; et multa huiusmodi in libris suis dicit. Sed nullum
corpus est accidens. Ergo etc..
2. Praeterea, quaecumque coniunguntur et separantur ab invicem, manentia
eadem numero, non sunt accidentia, quia accidens de subiecto in subiectum
non transit, nec duo accidentia eiusdem speciei distincta, in eodem subiecto
esse possunt. Sed duorum luminarium lumina coniunguntur et separantur ab
invicem, ut dicit Dionysius. Ergo lux non est accidens.
3. Praeterea, quidquid praedicatur de genere, et de specie. Sed secundum
philosophum, lux est species ignis. Cum ergo ignis sit corpus et substantia,
videtur quod similiter et lux.
4. Praeterea, nihil movetur nisi corpus, ut in 7 Physic., probatur. Sed
radii moventur descendentes de sole ad nos. Ergo sunt corpus.
5. Praeterea, nihil reverberatur ad corpus nisi corpus, quia accidenti corpus
non obsistit. Sed radii solares reverberantur ad corpus solidum. Ergo etc..
|
|