: Chronicon Novaliciense

Pag 100

II


Cundhario, protinus misit, qui eum oppugnarent. Vir autem ille
fortis, ut erat, viriliter se ab ipsis modicum defendens, ilico
interfecit. Rex <autem> ut vidit, et ipse protinus, feroci animo,
cum reliquis super eum venit. Vualtharius vero nichil formidans,
sed magis, ut supra <dixi>, viriliter instabat prelio. Cepit
autem et ex illis Vualtharius victoriam, occisis cunctis, preter
regem et Haganonem. Qui cum eum nullatenus superare possent,
simulaverunt fugam. Sperans ergo Vualtharius eos inde discedere,
reversus in statione, acceptaque omni suppellectile suo,
et ipse mox cum Ildugunda, ascensis equis, cepit iter agere.
Cumque Vualtharius egressus esset ab antro V vel octo stadia,
tunc leti posterga ipsius recurrentes memorati viri, quasi victum
eum iam extra rupe cogitabant. Contra quos ilico Vualtharius,
quasi leo insurgens, armis protectus, fortiter debellabat, bellantibus
sibi. Qui diu multumque invicem pugnantes ac pre nimia
lassitudine et siti deficientes, iam non valebant virorum fortissimum
superare. Et ecce respicientes viderunt a sagma Vualtharii
vasculum vini dependere.
X. Interea in eodem monasterio pro consuętudine eisdem
temporibus dicitur habuisse plaustrum ligneum mirę pulchritudinis
operatum, in quo nihil aliquando fertur portasse aliquid
preter unam perticam, quę sepissime configebatur in eo, si necessitas

Torna all'inizio