Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI. Tomus II

Pag 147

Tomus II


intromittens, ipsum per Raji fratrem
ejus, fidelem nostrum, constitutione nostra
super hoc aedita non obstante, de speciali gratia
nostra geri, et procurari permittas: praedictis
fratri et haeredibus suis, fidelibus nostris,
in eorum viribus, personis et rebus ob
defectum ejusdem Johannis, injuriam vel gravamen
inferri aliquatenus non passurus: immo
in omnibus, quibus honoris nostri zelus et
fides praefatos defendi et manuteneri voluerit,
eis studeas ob nostrae reverentiam Majestatis
adesse.
Cap. CXXXII.
Magistro justitiario, de distributione generalis
collectae.
Etsi clementiae nostrae, motum firmumque
propositum regnicolarum nostrorum
fidelium taciturnitas humilis,
et devota eorum exhortatio exonerationem
meruit: quia tamen necessitas utilis, quam
instantis temporis qualitate prosequimur, propositum
in hoc nostrae Majestatis abducit,
quod eorum certa subsidia concordi voluntate
votorum omnium in complementum nostri
beneplaciti concursu securi, sic confidenter
accedimus, ac si manus ad scrinia nostrae
Camerae mitteremus. Ideoque fidelitati
tuae firmiter et districte praecipiendo mandamus,
quatenus quantitatem praesentibus interclusam,

Torna all'inizio