[Guidonis Fabe Summa dictaminis, ed. A. Gaudenzi, "Il Propugnatore", 3, 16-17 (1890), 345- 393]
LXXXV.
De pulcritudine epistolarum et venusta vel inepta
dispositione verborum
Nota quod prepositio potest removeri a suo casu proprio
mediante genitivo, ut «de Guidonis bonitate confido». Non
tamen bene diceretur «bonitate loquor de Guidonis»; nec
si alius casus interponitur valet, ut si dicam «de Guidone
forte diligente confido»; sed recte posset determinatio interponi,
ut «de vestra confido non modicum bonitate». Item
verborum transpositio turpis et incongrua confugiatur, ut ibi
«omnis caput habet homo». Non est enim alicuius ornatus
pretextu deformis transpositio facienda, ut si dicam: «Vestre
de servitiis mihi factis quantascumque possum gratiarum actiones
uberes et immensas refero bonitati». Vides qualiter hoc
adiectivum «vestre» confunditur ex nimia distantia subiecti;
|
|