circiter origanum redolet; quoque causa soporis 
herba papaveris est, oblivia, qualiter aiunt, 
grata creans; serpylla tibi substernet Alexis, 
quem Corydon vocet ipse rogem; tibi Nisa lavabit 
ipsa pedes accinta libens cenamque parabit; 
Testilis hec inter piperino pulveve fungos 
condiet, et permixta doment multa allia, si quos 
forsitan inprudens Melibeus legerit hortis; 
ut comedas apium memorabunt mella susurri; 
poma leges Niseque genas equantia mandes; 
pluraque servabis nimio defensa decore. 
Iamque superserpunt hedere radicibus antrum, 
serta param tibi. Nulla est cessura voluptas. 
Huc ades: huc venient, qui te pervisere gliscent, 
Parrhasii iuvenesque senes, et carmina leti 
qui nova mirari cupiantque antiqua doceri. 
Hi tibi silvestres capreas, hi tergora lincum 
orbiculata ferent, tuus ut Melibeus amabat. 
Huc ades, et nostros timeas ne, Tityre, saltus; 
namque fidem celse concusso vertice pinus 
glandifereque etiam quercusque arbusta dedere. 
Non hic insidie, non hic iniuria, quantas 
esse putas. Non ipse michi te fidis amanti? 
Sunt forsan mea regna tibi despecta? Sed ipsi 
di non erubuere cavis habitare sub antris: 
testis Achilleus Chyron et pastor Apollo.  
Mopse, quid es demens? Quia non permittet Iollas 
comis et urbanus, dum sunt tua rustica dona, 
hisque tabernaclis non est modo tutius antrum,
  |  
  
55 
  
  
  
  
60 
  
  
  
  
65 
  
  
  
  
70 
  
  
  
  
75 
  
  
  
  
80 
  
 
  |