eos nullo modo iussit. Quid enim beatus Ambrosius noster patronus de
his dixerit, commemorandum est. Ait enim: Hanc sanctam pentecosten
diem qua ratione curemus vel cur istorum quinquaginta dierum numero sit
iugis et continuata festivitas, ita ut hoc omni tempore neque ad observanda
indicimus ieiunia neque ad exorandum Deum genibus incubamus, sed,
sicut dominica facere solemus, erecti et feriati resurrectionem Domini celebremus.
Ad instar enim dominicae tota quinquaginta dierum curricula
celebrantur et omnes isti dies velut dominici deputantur. Sic enim disposuit
Dominus, ut, sicut eius passionem quadragesimae ieiuniis maerebamus,
ita eius resurrectione in quinquagesimae feriis laetaremur. Non igitur
ieiunamus in quinquagesima quia in his diebus nobiscum Dominus commoratur.
Non - inquam - ieiunamus praesente Domino, quia ipse ait:
<< Numquid possunt filii sponsi ieiunare quamdiu cum illis est sponsus? >>. Haec
cuncta beatus dixit Ambrosius, cuius dicta quomodo sint accipienda non
solum novimus nos quorum est patronus, sed omnis etiam paene noscit
mundus. Verumtamen haec nunc tantummodo meminisse vestrae caritati
sufficiat. Ceterum, si vixerimus, hac de re, Christo auxiliante, plus dicemus >> .
Post haec autem plebem dimisit et ad sancti Ambrosii corpus causa
orandi perrexit. Quidam enim illico currentes ad ecclesiam maiorem, ubi
iam civitas erat omnis congregata, retulerunt haec omnia. His itaque auditis,
sacerdotum filii ceterique quam plurimi detestandi viri, accepta occasione
diu praestolata, coeperunt insanire et dicere: << Modo aperte patet
hunc qui tam sanctum opus damnat esse haereticum Deique inimicum >> .
Et his dictis, levaverunt pariter voces et fustes, omnique plebe commota,
in ecclesiam beati viri, quae Canonica nuncupabatur, cum magno impetu
irruunt, quicquid inveniunt diripiunt domumque destruere incipiunt. Servum
vero Dei ideo non interfecerunt, quia non invenerunt. Haec ut nobilis
|
|