Solutio
Respondeo dicendum, quod aliquem motum esse veniale peccatum, contingit ex
duobus: aut ex ipso genere actus, quod veniale est, sicut verba otiosa; aut ex
parte eius cuius est motus, inquantum videlicet motus ille electionem praecedit,
in qua principalitas virtutis et vitii consistit. Sciendum est igitur, quod unaquaeque
potentia quam aliquo modo possibile est elevari ad illud quod est supra
se, potest habere aliquem subitum motum in id quod sibi secundum se convenit,
et alium motum habere potest in id quod sibi convenit ratione eius quod est elevata
in aliquid superius; sicut in appetitu sensibili patet: nam ipse subitum
motum habet in id quod est conveniens secundum sensum; inquantum autem est
regulatus ratione, et perfectus habitu virtutis, habet motum post deliberationem
in id quod est secundum rationem conveniens. Sicut autem appetitus sensibilis
elevatur per regimen rationis in id quod est supra se; ita etiam ratio superior
elevatur per lumen fidei in id quod est supra naturalem suam cognitionem: et
ideo subitus motus apprehensionis superioris rationis est secundum naturalem
suam cognitionem: qui si in aliquo fidei obviet, erit motus infidelitatis ex surreptione;
et ita propter defectum deliberationis erit veniale peccatum.
Secundum hoc ergo distinguendum est: quia aut motus superioris rationis est in
id quod est veniale ex genere, et sic etiam motus eius venialis erit: aut est in id
quod est mortale ex genere: et hoc contingit dupliciter: quia vel illud est proprium
obiectum eius; et sic habet circa illud duos motus: unum subitum, qui
praecedit deliberationem; et hoc erit veniale peccatum; alium deliberatum, et
hoc erit mortale, ut in motibus infidelitatis patet: aut est obiectum inferioris
potentiae, sicut sensualitatis, ut patet in delectabilibus secundum carnem; et sic
superior ratio non habet motum in illud, nisi consultationis, quasi ministrans
medium, quo de illa re syllogizari potest; et ita circa illud non habet motum nisi
deliberatum: et ideo in talibus motus superioris rationis semper est mortale
peccatum; aliis autem duobus modis in ea contingit veniale peccatum esse.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod peccatum superioris rationis est per hoc quod
deflectitur aliquo modo a rationibus aeternis; sed hoc contingit dupliciter; vel
simpliciter, sicut in mortali peccato, per quod deflectitur quis a lege Dei actu et
habitu, non tantum faciens praeter eam, sed contra eam; vel secundum quid,
sicut in veniali peccato, quo quis relinquit legem Dei actu sed non habitu, non
contra eam, sed praeter eam faciens.
Ad secundum dicendum, quod deliberatus consensus in veniale non semper
procedit ex tali contemptu, ut mortale peccatum faciat. Quando enim hoc modo
in veniale consentitur ut si esset contra legem Dei, nullo modo fieret; manet
intra limites venialis peccati, etiamsi advertatur esse veniale peccatum. Si
autem hoc modo in ipsum consentiatur ut etiam si prohibitum esset praecepto,
nihilominus fieret; talis consensus in veniale, ex genere etiam mortalis esset.
|
|