agit quilibet civi, si non exponat se periculo pro defensione
patriae. non ergo sic separandi sunt bellatores ad artificibus
et ab aliis civibus, quod cives alii pro defensione
patriae bellare non oporteat. melius est ergo dicere in civitate
tot esse bellatores et defensores patriae, quot sunt
ibi cives valentes portare arma, quam separare bellatores
ab aliis civibus. Secunda via sic patet, nam constituere
tantam multitudinem bellatorum in qualibet civitate
ut quinque milia, vel etiam mille, esse valde difficile et
onerosum ipsis civibus. Onerosum enim et difficile esset
civibus unius civitatis sustentare mille viros in stupendiis
communibus, quorum nullum esset aliud officium, nisi
bellare, cum adesset oportunitas: et onerosius et quasi
omnino impossibile esset sustentare sic quinque milia:
oporteret enim civitatem illam habere possessiones quasi
ad votum, ut posset ex communibus sumptibus tantam
multitudinem pascere. propter quod Philosophus 2. Politicorum
reprehendens Socratem de huiusmodi ordine
civitatis, ait, quod oportet civitatem illam sic institutam
esse in regione Babilonica, ubi forte propter magnitudinem
desertorum est magnum spatium terrarum, ex quo
posset magna multitudo pasci. Difficile est enim, ut Philosophus
innuit, praeter tantam multitudinem bellatorum.
Tertio delinquebat Socrates in ordinando civitatem,
in constituendo determinatum numerum bellatorum. nam
secundum Philosophum secundo Politicorum, volens
ponere leges vel facere ordinationem aliquam in civitate,
ad tria debet respicere. scilicet ad homines, ad regionem,
et ad loca vicina. Si quis ergo vellet praeter cives
statuere aliquos bellatores viventes ex communibus fructibus
civitatis, ad tria deberet respicere. Primo ad cives:
nam si cives ipsi essent pusillanimes et inutiles ad bellum,
indigeret maiori copia bellatorum sic se habentium. Secundo
inspiciendum esset ad regionem: nam quanto civitas
|
|