ornatibus evidentissimis argumentis erant diversa. Et auream mediocritatem retinentes, 
vicinis cari et civibus universis dilectissimi, in cunctis prosperabantur negotiis et in omnibus 
obediebantur disciplinis. Dei enim amore ac antiquorum parentum remediis in urbe 
huius non erat, qui omni anno secundum posse suum non reciperet sua in domo summa 
cum devotione ad reficiendum duos sacerdotes aut quatuor aut duodecim aut plures, attendentes 
illud euangelicum:  Qui vos recipit, me recipit, et qui me recipit, recipit eum qui 
me misit.  Et ut prophetae mercedem acciperent, magna cum humilitate et caritate ipsos 
recipiebant. Itaque his et aliis misericordiarum multarum elimosynis, si quid offensionis 
laicis inhaerebat, et sacerdotibus illos moribus bonis imbuentibus solvebatur. Caritas quae 
multitudinem peccatorum cooperit, universos omnibus bonis affluentes ut mater tuebatur. 
Praeterea aetas sine bellorum incursionibus gentium vicinarum aut hostium extraneorum 
motionibus, in viris aut mulieribus perfecta integra atque iocunda erat. Et quamvis per 
paucula tempora antecedentia otio vacabant, libidini aut variis cupiditatibus minime insistebant. 
Tanta enim circa virorum et mulierum praecordia erat constantia, ut nemo nisi 
suam uxorem aliam cognosceret. Et prius, quod incredibile videtur, triginta annorum 
viri et mulieres erant, quam sese negotiis coniugalibus traderent; unde homines ac feminae 
integri fortes atque perfecti, si invenirent hominem duorum pedum aut trium, hunc 
non hominem, sed monstrum iudicabant. Aetas integra sana ac opibus universis habundans; 
tempus habile, pacificum, iocundum, amoenum, caritativum atque salubre nobis in 
omnibus gentibus, quorum in nostris finibus resonabat. 
EXPLICIT LIBER SECUNDUS. 
INCIPIT LIBER TERTIUS. 
1. Quandoquidem multa mei animi desiderium per diversa trahere conantur, et multis 
mei animi vel ordinis quassatus tribulationibus, quas ipse iniuste a malis christianis, 
si fas est dicere, perpessus sum, ad ea quae ego iam meis tabulis cardinalibus ad posterorum 
tutelam denotata esse recolo, ceteris praetermissis quae occurrunt causis, incessanter 
redire curabo. Sed quoniam ecclesiastici ordinis multos quodam fastidio nequissimae 
pigritiae taediatos cognosco, qui in posteris multa sacrarum scripturarum rudimenta 
ostendendo tradere potuissent, quibus sese a pseudosacerdotibus defendere ac liberare 
potuissent, minime operam dederunt. Qui dum falsas praedicationes per simulatam castitatem 
ac ficta ieiunia, caritatem habere sese omnino simulantes, donis, privatis divitiis,
  |  
  |