7. Hec omnia supradicta sub a brevitate vestre Paternitati
destinare curavi, ut per vos ad aliorum notitiam devolvantur.
Fratribus spiritualibus et amicis meis precipuis non scribo, quia
qui decesserint et supersint ignoro. Unde rogo quod me habeant
excusatum. Omnes saluto, meque omnibus recommendo intime
quantum possum. Et vos, pater Guardiane, recommendetis me
Ministro et Custodi Perusino, et aliis fratribus universis. Omnes
Episcopi suffraganei facti per dominum papam Clementem Kambaliensis
sedis migraverunt in pace ad Dominum. Ego solus
remansi. Frater Nicholaus de Banthra et frater Andrutius
de Asisio et unus alius Episcopus mortui fuerunt in ingressu
Yndie inferioris, in terra quadam caldissima ubi et plures
alii fratres mortui sunt et sepulti. Valeat in Domino vestra
Paternitas nunc et semper.
Data in Zayton anno Domini M° CCC° XXVI° in mense
ianuarii.
|
|