Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 950


fuerat alteri conferunt, ex aliqua causa. Potest tamen Deus in aliquibus factis
conditiones contrarias decalogo auferre, qui et naturam mutare potest, quod
homo facere non potest; sicut ab ea quae non est matrimonio iuncta, potest
auferre hanc conditionem «non suam», sine hoc quod uxor plenaria fiat, ut sic
accedere ad eam non sit contra decalogum.
Ad quartum dicendum, quod non prohibetur in decalogo occisio simpliciter, sed
occisio eius qui mortem pati non debuit.
Ad quintum dicendum, quod non est eadem ratio de praeceptis decalogi, et de
aliis praeceptis legis, ut ex praedictis patet.
ARTICULUS 5
Utrum fuerit conveniens observationem sabbati praecipere
Ad quintum sic proceditur.
1. VIDETUR quod inconveniens fuerit sabbati observationem praecipere.
Sabbatum enim est septima pars temporis totius vitae hominis. Sed valde irrationabile
videtur quod homo septimam partem vitae suae in otio amittat, sicut
Seneca dicit deridens caeremonias Iudaeorum, sicut Augustinus narrat in lib.
de civ. Dei. Ergo irrationabile fuit sabbati observantiam praecipere.
2. Praeterea, quanto exercitatio alicuius rei magis discontinuatur, tanto homo
in illa re minus proficit. Sed sabbati observantia instituta fuit ad vacandum
divinis. Multo autem continuatius esset exercitium divinorum, si ei cuiuslibet
diei una hora saltem deputaretur. Ergo videtur quod ad maiorem profectum hoc
fuisset quam diem septimam observare.
3. Praeterea, ab operibus virtutis nullo tempore vacandum est. Sed opera servilia
sunt materia virtutis. Ergo non debuit praecipi ut die sabbati a servilibus
operibus abstineretur.
SED CONTRA, ad legislatorem pertinet omnes humanos actus moderare. Sed cum
impossibile sit semper agere, ut Philosophus in lib. de Somn. et Vigil. dicit;
ad moderationem humanorum actuum pertinet ut aliquod tempus quieti deputetur.
Ergo conveniens fuit ut legislator hoc institueret.
Praeterea, hominibus spirituali vita viventibus maxima cura adhibenda est ut
Dei omnipotentiam et providentiam cognoscant. Sed lex Moysi data est ad
instruendam vitam spiritualem. Ergo praecipue hoc lege illa debuit praecipi,
quod ad Dei omnipotentiam et providentiam credendam homines assuefaceret.
Hoc autem est observatio sabbati, quae in memoriam reducit, ut Rabbi Moyses
dicit, principium mundi, cuius
factura septima die consummata est: qua supposita, cunctis etiam simplicibus
evidens est Deum omnipotentem esse, et ex providentia, non ex necessitate
agere. Ergo conveniens fuit ut observatio sabbati lege statueretur.

Torna all'inizio