convicti et crederent, non prodesset eis. 
13. AUGUST. ( ex lib. De nat. et grat. contra Pel.  
cap. 7, tom. VII).  Ut non evacuetur . Evacuatur autem  
si quo modo praeter illius sacramentum,  
ad justitiam, vitamque aeternam perveniri posse  
dicatur. 
14. LANFR.  Verbum enim . Ratio cur non praedicet  
in sapientia verbi. Studiosi etenim ipsius artis, qui  
tamen Christianae religionis expertes sunt, quos  
pereuntes vocat, vel quia doctrina eorum in quibusdam  
perit, vel quia in aeternum perituri sunt;  
stultitiam deputant mortem Christi. 
15.  Virtus Dei est , id est, dans virtutem Dei  
credenti, per quam miracula, cum res exigit,  
fiunt. 
16.  Perdam sapientiam . Alia ratio cur non praedicet 
in sapientia verbi: prophetia enim auctoritate  
reprobata est. Potest etiam responsio esse, quasi  
aliquis diceret: cur dicis pereuntibus? In Abdia  
hoc legitur:  Nunquid non in die illa, dicit Dominus,  
perdam sapientes de Idumaea, et prudentiam de monte  
Esau?  
17.  Ubi scriba . Verba Apostoli sunt. Scribae sunt  
moralium et naturalium librorum auctores, et  
actuum saecularium scriptores, id est de ipsis artibus  
praecepta dantes. Conquisitores sunt argumentatores  
ex praeceptis ipsarum artium aliquid approbantes.  
Sapiens generale utriusque vocabulum est.  
Hos adnihilatos esse perhibet, non quia doctrinas  
eorum omnifariam improbet in multis enim sacris  
litteris concordant, sed quaedam senserunt et scripserunt  
contraria Christianae religioni, maxime de  
cultura unius Dei.
  |  
  |