Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 474


ARTICULUS 2
Utrum humana natura sit nata in Christo
Ad secundum sic proceditur.
1. VIDETUR, quod humana natura sit nata in Christo. Sicut enim supra dictum
est, illa de persona vel supposito, et non de natura, dicuntur, quae per se existenti
solum conveniunt, sicut hypostasis, res naturae, et huiusmodi. Sed nasci
non est solum per se existentium, cum sit partium: supra enim, dist. 4, habitum
est quod capillus nascitur. Ergo nasci non solum est personae vel suppositi, sed
etiam naturae.
2. Praeterea, id quod est per se intentum a natura generante, verissime dicitur
nasci. Sed natura quamvis generet hunc hominem, intendit tamen hominem
generare, ut dicit Avicenna. Homo autem naturam communem significat. Ergo
naturae humanae maxime convenit nasci.
3. Praeterea, secundum Philosophum, idem specie est quod
generat et quod generatur. Sed naturae est generare. Ergo ipsius est etiam
generari sive nasci.
4. Praeterea, Christus non dicitur natus de Virgine, nisi secundum hoc quod de
Virgine accepit. Sed non accepit nisi humanam naturam. Ergo humana natura
dicitur nasci de Virgine.
5. Praeterea, omne quod coepit esse ex aliqua materia, dicitur generari. Sed
humana natura in Christo coepit esse ex aliqua materia. Ergo humana natura
in Christo dicitur nasci.
SED CONTRA est quod dicit Damascenus, quod nasci est tantum hypostasis. Ergo
non est naturae.
Praeterea, sicut se habet divina natura Christi ad aeternam eius generationem;
ita et humana natura ad temporalem. Sed natura divina non est nata aeterna
generatione. Ergo nec humana temporali.
Solutio
Respondeo dicendum, quod nasci fieri quoddam est; nihil autem fit nisi ut sit;
unde secundum quod alicui convenit esse, ita et convenit ei fieri. Esse autem
proprie subsistentis est; unde dicitur proprie nasci et fieri. Forma autem et
natura dicitur esse ex consequenti: non enim subsistit; sed inquantum in ea
suppositum subsistit, esse dicitur; unde et ex consequenti convenit ei fieri vel
nasci; non quasi ipsa nascatur, sed quia per generationem accipitur. Accidentia
autem non dicuntur esse nisi per accidens; unde et per accidens fieri dicuntur.

Torna all'inizio