Iohannes Boccaccius : De montibus, lacubus, fluminibus, stagnis et paludibus, et de nominibus maris

Pag 1943


HIEROS fluvius est Colchorum.
IENES fluvius est (ut arbitror) Hispanie Occeanoque se mergens
Cantabrico, ubi Velabri habitant et Luceni in oppositum
Hibernie insule.
IETERIS Mesie fluvius est, quem Ietrum quidam vocant.
IGNABOO Britannie fluvius est et mergitur Occeano.
YLAS fluvius est Bithynie preterfluens urbem Trusiadem,
quam et lacus Ylas alluit, apud quem Ylas Herculis puer a
Nymphis dicitur raptus.
ILERDA Hispanie fluvius, a quo Ilerdam oppidum
dictum.
ILISSON fluvius est cui oliva propinqua .LX. stadiis est, quam
si quis tetigerit damnum maximum consequetur.
ILLISUS fluvius est in insula Imbro, quam arbitror Egei
maris.
HIMALA Sabinorum est fluvius prope Casperiem civitatem,
qui et Himelle dicitur.
IMARIDIS fluvius est Yndie, penes quem aiunt homines ingentis
stature habitare, et quia vivis utuntur piscibus Icthyophagi
vocantur ab Yndis.
HIMERA Sycilie memorabilis fluvius est. Hic fere circa medium
insule fusus in duos dividitur alveos, quorum alter in
Tyrrhenum mare decurrit et dulces atque optimi saporis aquas
trahit, alter in Lybicum tendit sed amarus plurimum. Alii
contrarium dicunt, quod qui in meridiem pergit dulcis sit, et
amarus vergens aquilonem. Ab hoc Himera oppidum Sycilie
denominatum est.
IMINUS Sycilie fluvius est oppido Camerine propinquus.
INACUS Argivorum fluvius est, ab Inaco rege
denominatus.
YNDUS fluvius est Yndie permaximus in Cibatarum iugis
ad septentrionem. Alii eum ex Caroparnaso dicunt effluere,
equantem magnitudine Gangem. Hic pluribus ac maximis
susceptis fluminibus quasdam facit insulas, inter quas est amplissima
Pretianes et alia, minor tamen, que Patale nominatur.
Demum in duobus divisus alveis inter se longe distantibus

Torna all'inizio