Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 199

Liber III


nihil esse in illis mali aut etiam aliquid inesse boni contendemus; communibus, atque exemplis constantiae id comprobabimus; omnia virtuti et gloriae tribuemus: pro ea neque exilium, neque vincula, neque tormenta, neque ullum genus mortis timendum esse idque multis atque illustribus exemplis eorum, qui haec pro patria aut fide aut pro virtute pertulerunt, abunde docebimus; quanta eos gloria atque immortalitas consecuta sit, quanta nos quoque apud posteros maneat, aperiemus. Mortem vero naturae finem esse: qui quum et certus et communis omnibus et necessarius sit, timeri non debeat. Ita enim aut nihil mali, si omnia dissolvantur aut plurimum boni, si animae maneant, existere necesse est. Tum hominem ad conscientiam bene actae vitae et ad nostrae religionis veritatem ac iusticiam revocabimus eumque certissimam atque amplissimam vitae suae mercedem sperare atque expectare iubebimus. Atque de metu sedando in praesentia haec satis sint. Si qua deesse videbuntur, in doloris et mortis consolatione dicentur.
De ira.
Cap. VII.
Audaciae finitima ira est, quam diximus affectu carere contrario, propterea quod stupida illa et omni iniuriarum sensu carens natura non reperiatur, sed eius loco virtutes habet, mansuetudinem

Torna all'inizio