Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 704


Hic tria quaeruntur: primo de productione stellarum, quae ad quartum diem
pertinet; secundo de productione animalium, quae pertinet ad quintum et sextum;
tertio de quiete opificis, quae pertinet ad septimum.
Circa primum quaeruntur tria: 1. De ipsa productione stellarum; 2. De effectu
earum in inferiora corpora; 3. De effectu earum in ea quae sunt ex libero
arbitrio.
ARTICULUS 1
Utrum productio stellarum convenienter describatur.
Ad primum sic proceditur.
1. VIDETUR quod stellarum productio incompetenter describatur. Ea enim quae
sunt priora secundum naturam, per prius ab ordinatissimo auctore prodiere.
Sed sol et aliae stellae naturaliter praecedunt inferiora corpora, sicut movens
praecedit motum, et agens passum. Ergo inconvenienter describitur productio
solis et aliarum stellarum post distinctionem inferiorum elementorum.
2. Praeterea, secundum Philosophum in 2 Caeli et Mundi, stellae
sunt partes orbium immobiles in orbibus permanentes, per eorum motum delatae.
Sed plantae dicuntur ad ornatum non pertinere, quia terrae affixae sunt.
Ergo videtur quod nec etiam stellae.
3. Praeterea, sicut probant astrologi, multae stellae
sunt maiores luna. Sed cum dicitur esse duo magna luminaria, discretive
intelligitur excedens magnitudo. Ergo videtur quod inconvenienter haec de luna
dicantur.
4. Praeterea, luminare videtur dici quod est vas luminis. Sed illud corpus dicitur
vas luminis quod a se lumen habet; quod lunae non competit, quam a sole
illuminari, eclipsis lunae, et augmentatio et diminutio ostendit. Ergo videtur
inconvenienter lunam luminare dici.
5. Praeterea, unumquodque luminare tempori illi praeesse videtur in quo apparet.
Sed luna quandoque etiam in die apparet. Ergo non debet dici solum nocti
praeesse.

Torna all'inizio