Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 226

Liber III


Elocutio est elegans et ornata verborum sententiarumque compositio. Quam quidem adipisci qui volet, ante omnia considerabit, num poemata, an solutam orationem velit scribere. Plurimum enim tam apud nos, quam apud Graecos differt, poetarum ac oratorum inter se lingua, non numeris modo, sed toto etiam dicendi genere. Poetae enim omnia magna atque admirabilia dicendo faciunt, quippe qui res heroicas divinasque narrent. Oratores, quum veras causas agant, causae, non admirationi inserviunt; proptereaque circumspectius loquuntur. Praeterea poetae omnia adiectivis exornant, illustrant, vestiunt, circumfundunt. Oratores omnia simplicius atque absolutius agant necesse est et rei ipsas apertas expeditasque proponant. Postremo illi tum in singulis verbis, tum in sententiis ordinandis componendisque audacia ac licentia maiore utuntur figurasque tam verborum, quam sententiarum sibi proprias atque accommodatas habent, quae orationi minime conveniunt. Hi vero, cum numeris illis non arctent neque sibi figuras arrogant neque illam in trasferendo et componendo licentiam assumunt. Suos utrique fines habent, quos egredi nefas est. Quisquis igitur ad scribendum accedet, hos in primis fines atque hanc differentiam teneat necesse est, memineritque se in oratione

Torna all'inizio