nostro. Et tamen alibi dicebat, I ad Cor. IX: Timeo ne
forte, cum aliis predicaverim, ipse reprobus efficiar. Gregorius:
«Turpe nimis est ibi nos negligendo cadere, unde predicando
conati sumus alios levare». Item Apostolus, ad Phili. III: Sequor
autem, si quo modo comprehendam, in quo et comprehensus sum
a Christo Iesu. Fratres, ego me non arbitror comprehendisse. Item
ad Corin., prima X: Itaque qui se existimat stare, videat ne cadat.
Item ad Ro. XII: Non alta sapientes, sed humilibus consentientes.
Nolite esse prudentes apud vosmet ipsos. Item Prover. III: Ne
sis sapiens apud temet ipsum. Item Apoc. III: Tene quod habes,
ut nemo accipiat coronam tuam, sicut fecit clavicularius qui accepit
coronam illius qui, factus pusilanimis, apostatavit de numero
XL martyrum. Ideo dicitur:
Felix quem faciunt aliena pericula cautum.
Nam tua res agitur, paries cum proximus ardet.
Hinc Sapiens ait, Prover. XXIIII: Per agrum hominis pigri transivi
et per vineam viri stulti, et ecce totum repleverant urtice,
operuerant superficiem eius spine, et macheria lapidum destructa
erat. Quod cum vidissem, posui in corde meo et exemplo didici
disciplinam.
Optima responsio fratrum Minorum et Predicatorum contra clericos prebendatos,
qui conqueruntur de eis.
Sed «non credunt ista, quorum incrassata corda induravit ambitio».
Semper enim ea que dicuntur credunt quod dicantur pro
aliis et non pro semet ipsis. De quibus Ecclesiastes dicit, VIII:
Sunt impii qui ita securi sunt, quasi iustorum facta habeant.
Sed et hoc vanissimum iudico. Tales sunt sacerdotes et clerici
nostri temporis, et nolunt quod fratres Minores et Predicatores
vivant; que est crudelitas magna, presertim cum utiliores
sint Ecclesie Dei quam ipsi, qui habent prebendas et non faciunt
illa propter que ipsas prebendas acceperunt. Faciunt enim
|
|