descendisset et inde redisset necne, proiecit cupam suam auream
ubi credebat maius esse profundum. Quam ille, cum descendisset,
invenit et attulit sibi, et miratus est imperator. Cum autem iterum
vellet eum mittere, dixit sibi: «Nullo modo me mittatis
illuc, quia ita turbatum est mare inferius, quod, si me miseritis,
nunquam redibo». Nichilominus misit eum, et nunquam est
reversus ad eum, quia periit ibi. Nam in illo fundo maris sunt
magni pisces tempore marine tempestatis, et sunt ibi scopuli
et naves multe fracte, ut referebat ipse. Iste potuit dicere Friderico
quod habetur Ione II: Proiecisti me in profundum, in
corde maris, et flumen circumdedit me. Omnes gurgites tui et fluctus
tui super me transierunt. Item Dominus per Amos IX dicit: Si
celaverint se ab oculis meis in profundo maris, ibi mandabo serpenti,
et mordebit eos. Iste Nichola homo Siculus fuit, et quadam
vice offendit graviter et exasperavit matrem, et imprecata
est ei mater quod semper habitaret in aquis et raro appareret
in terra. Et ita accidit sibi. Ideo dicit Ecclesiasticus III: Quam
male fame est qui relinquit patrem, et est maledictus a Deo qui
exasperat matrem. Item Prover. XXVI: Sicut avis ad alta transvolans
et passer quolibet vadens, sic maledictum frustra prolatum
in quempiam superveniet.
De Pharo, quid sit et ubi sit.
Nota quod Farum, in Sicilia, iuxta Messanam civitatem, est
quoddam brachium maris ubi aliquando est magnus discursus,
et magni gurgites fiunt ibi, qui naves absorbent et demergunt,
iuxta illud Ps.: Veni in altitudine maris, et tempestas demersit
me. Item in illo Pharo sunt Syrtes et Caribdes et scopuli pregrandes
et multa infortunia. Ex alia ripa maris illius est civitas que
appellatur Regium, de qua beatus Lucas, qui cum apostolo
Paulo a Iudea Romam tendebat, dicit in Actibus XXVIII:
Inde circumlegentes (scilicet a Syracusa, que civitas sancte Lucie
fuit) devenimus Regium. Omnia supradicta cencies audivi et
didici a fratribus Messane civitatis, qui mei amici valde fuerunt.
|
|