Solutiones
Solutio I
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod dona a virtutibus, ut dictum
est, differunt, inquantum dona altiori modo operantur; et secundum hoc
oportet accipere differentiam doni fortitudinis a fortitudinis virtute. Modus
autem unicuique ex propria mensura praefigitur, ut dictum est prius. Unde
sciendum est, quod fortitudinis virtus mensuram sui actus habet humanas vires;
unde ea quae supergrediuntur vires hominis, neque aggreditur, neque sustinet.
Unde Philosophus in 3 Ethic. dicit, quod fortis est instupefactibilis
ut homo, in his scilicet terribilibus quae sunt secundum hominem. Sed donum
fortitudinis habet pro mensura sui actus divinam potentiam, de cuius auxilio
confidit, sicut dicitur in Psal. 17, 30: «In Deo meo transgrediar murum», idest
omne quod posset humanae infirmitati obviare.
AD OBIECTA
Ad primum igitur dicendum, quod fortitudo donum et virtus conveniunt in aliqua
proprietate, quia utrumque est ad aliquid difficile sustinendum; sed non
oportet quod sint omnino idem in re.
Ad secundum dicendum, quod trepidatio ex duobus potest consurgere. Uno
modo tantum ex difficultate adversantium; et hanc trepidationem reprimit fortitudinis
virtus. Alio modo ex difficultate adversantis simul et infirmitate hominis
ad resistendum, vel etiam impotentia; et hanc trepidationem reprimit donum
fortitudinis ex fiducia divini auxilii.
Ad tertium dicendum, quod virtus fortitudinis est circa difficillima secundum
genus, non tamen secundum comparationem ad operantem, quia non excedunt
vires eius: sed fortitudinis donum etiam est circa illa quae excedunt humanam
facultatem; nec tamen stulte, quia non excedunt facultatem divinae potentiae
cui donum illud innititur.
Solutio II
Ad secundam quaestionem dicendum, quod quanto aliqua potentia altior est,
tanto ad plura se extendit. Et quia humana facultas est infirma respectu divinae
facultatis, ideo ad diversas difficultates sunt ordinatae diversae humanae facultates,
et quandoque separantur ab invicem; aliquis enim habet facultatem ut
facile superare possit difficultates quae sunt in delectationibus, qui tamen non
facile superare potest difficultates quae sunt in passionibus illatis; et sic de
aliis. Sed divina facultas est una et eadem respectu omnium praedictarum difficultatum.
Et ideo, quia fortitudinis virtus facultati humanae innititur, non est
respectu omnium difficultatum, sed respectu aliquarum, quae sunt maximae in
genere humanarum; unde excellenter fortitudinis nomen habet: ad alias autem
difficultates sunt ordinatae aliae virtutes, quae sunt facultates quaedam.
|
|