Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 416


Quomodo Socrates, et Plato dixerunt civitatem
ordinandam esse, et quid senserunt
de civili regimine. Cap. VII.

Socrates autem quandiu philosophatus esset circa naturas
rerum, videns circa naturalem scientiam magnam
difficultatem esse, ut narrat Philosophus in Metaphysica
sua, convertit se ad Moralia, quem Plato suus discipulus
in multis secutus est, propter quod Philoso. Platonem
ipsum secundum Socratem appellavit. Determinando
autem Socrates et Plato de moralibus, quinque tetigisse
videntur circa civitatem et regnum civile. Primum est, quia
dixerunt civitatem debere esse maxime unam. quod forte
ideo hoc opinati sunt, quia semper multitudo ab unitate
procedit, et semper unitas videtur esse potior multitudine
unde prima causa Deus ipse quia est summe unus, arguitur
esse summe bonus. videtur ergo civitas esse potissime
bona, si sit potissime una. igitur quanto plus ad unitatem
procedit, tanto plus appropinquat ad terminum bonitatis.
Secunda autem, quod circa civitatem statuerunt dicti
Philosophi, est, quia dixerunt civibus omnia debere esse
communia: ut quod haberent communes possessiones communes
uxores, ut quod quilibet accederet ad quamlibet,
et per consequens haberent communes filios. nam quia propter
communem usum foeminarum patres non certificarentur
de propriis filiis reputarent quemlibet puerorum esse
filium proprium. videbatur enim Soctati et Platoni totam
dissensionem civium consurgere ex proprietate possessionum,
et ex eo quod quilibet utitur dicere, Hoc est
meum. Quare (ut arguabat) si possessiones essent communes,
et cives nihil haberent proprium, cessarent eorum propriae
lites, et eorum iurgia, et esset civitas optime ordinata.
Volebant etiam uxores communes, quia ex hoc

Torna all'inizio