Resparsum vinum dixerunt, quia vino sepulchrum spargebatur.
Rubidus apud Plautum (Cas. 309) panis vocatur parum
coctus; item scorteae ampullae rugosae rubidae dici solent.
Romana porta apud Romam a Sabinis appellata est, quod
per eam proximus eis aditus esset.
Rutabulum a proruendo igne vocatum, quo panes coquuntur.
Invenitur tamen positum et pro virili membro.
|
|