celeri fulti praesidio, civitatis Parmensis
proterviam per aggressiones continuas multo
arctius solito victoriose perstrinximus, die
quodam ad expugnationem duorum castrorum
Parmensium, quae rebellium incauta temeritas
ad stratae nobis aditum praecludendum, post
recessum nostrum de castris victoriae occuparat,
potenter serenitas nostra processisset, accidit,
quod magnam partem Parmensis militiae,
in frivolum castrorum ipsorum subsidium
destinatam, acies una nostrorum fidelium ab
exercitu nostro divisa per bivium potenter
et viriliter aggrediens, eos in nostri nominis
virtute viriliter expugnavit. Ex quibus centum
et ultra gladio victoriae peremptis,
sexaginta de melioribus casus ille sic subitus nostro
carceri aggregavit. In cujus etiam caedis
excidio, quod vobis nunciamus ad gaudium,
illum famosum et antiquum proditorem nostrum
Bernhardum Orlandi Russi hujus
Papae sororium totius partis adversae caput, et
caudam, imo totius factionis Italiae patratorem,
vindice mucrone noveritis cecidisse.
Ex quo nobis fiducia jam firma promittitur,
quod nequitiae capite sublato de medio,
membris, quae ipso praeside palpitabant,
spes quaelibet resistentiae de caetero
decidatur.
|
|