multum honoris et commodi consequuntur. (4) Quocirca vestre dominationi devotio supplicat filialis quatinus causa emendi codicem et Digestum cum Institutionibus XL libras Bononiensium michi mittere procuretis, scientes profecto quod iste labor vobis et amicis nostris honorem magnum et gloriam reportabit'.
31. (1) EX QUOT PARTIBUS EPISTOLA CONSTET AD MINUS.
(2) Interdum constat epistola tantum ex quattuor vel ex tribus vel etiam ex duabus, interdum ex una tantum. (3) Potest enim sufficere sola narratio, ut si dicam: 'Noveritis me conventum in iure canonico celebrasse'. Petitio similiter sola potest sufficere, ut si dicam: 'Rogo te quod Bononiam revertaris'. (4) Quedam domina scripsit amasio suo tantum 'veni' et tamen uno sinplici verbo suam expressit optime voluntatem. (5) Narratio igitur et petitio sunt ita partes epistole principales quod sine altera illarum ad minus epistola non poterit permanere. (6) Salutatio vero, exordium et conclusio sunt partes minus aliis principales, quia nulla earum potest sufficere per se tantum. (7) Consuevit tamen amicus amico mittere quandoque salutem solam, ut si dicam: 'Saluta Petrum ex parte mea', sed dicimus quod hec petitio, non salutatio, nominatur. (8) Quid ergo si dixerit 'Martino Petrus salutem' ita quod nil aliud post sequatur nec
|
|