ARTICULUS 3
Utrum caro prius fuerit concepta quam assumpta
Ad tertium sic proceditur.
1. VIDETUR quod caro prius fuerit concepta quam assumeretur. Quod enim non
est, non potest assumi. Sed caro per conceptionem efficitur ens. Caro ergo prius
fuit concepta quam assumeretur.
2. Praeterea, motus semper praecedit tempore terminum motus. Sed conceptio
carnis terminata est ad unionem, sicut motus ad terminum. Ergo conceptio
unionem praecessit.
SED CONTRA, sola unione communicatio proprietatum efficitur, ut quod de homine
dicitur, de Filio Dei dicatur. Sed concipi proprie carnis est. Si ergo conceptio
carnis unionem praecederet, Filius Dei de Virgine conceptus non esset; quod
est contra symbolum. Ergo conceptio carnis unionem non praecessit.
Quaestiuncula II
1. Ulterius. VIDETUR quod caro prius fuerit assumpta quam animata. Quod enim
est primum in resolutione, est ultimum in compositione. Sed anima separata est
a carne, adhuc manente unione carnis ad Divinitatem. Ergo caro prius est
assumpta a Divinitate quam animaretur.
2. Praeterea, anima, cum sit forma, requirit propriam materiam, scilicet corpus
organicum in quo sit. Hoc autem fit per conceptionem carnis. Ergo conceptio
praecedit animationem. Sed conceptio carnis simul est cum ipsius assumptione,
ut probatum est. Ergo caro prius fuit assumpta quam animata anima rationali.
SED CONTRA, caro unitur Divinitati mediante anima, ut supra habitum est. Sed
extremum non prius extremo coniungitur quam medio. Ergo caro non prius est
Divinitati unita quam animata.
Quaestiuncula III
1. Ulterius. VIDETUR quod anima sit prius assumpta quam corpori coniuncta.
Extremum enim prius coniungitur medio quam alteri extremorum. Sed Divinitas
unitur carni mediante anima. Ergo prius unitur animae quam carni. Sed simul
Divinitas et anima carni uniuntur. Ergo Divinitas prius unitur animae quam carni.
2. Praeterea, persona Christi ex tribus substantiis componi dicitur, scilicet ex
Divinitate, anima et carne: quorum supremum est Deitas, et infimum est caro,
anima autem est medium. Sed prius Divinitas fuit quam animae et carni uniretur.
Ergo si medium cum extremis communicat, videtur quod anima sit posterior
Deitate, et prior carne. Sed simul anima creata est et assumpta. Ergo anima
prius est assumpta quam carni uniatur.
|
|