Poggio Bracciolini: De infelicitate principum

Pag 8


virorum monimentis, quorum sapientia et doctrina
ad vitam beatam et veram felicitatem perducimur,
obtorpescunt atque obdormiunt, vitam plerique more
pecorum agentes. Insanis cupiditatibus et variis ambitionibus
acti, mirum de virtutibus aut sapientia aut aliqua 5
bene vivendi arte silentium agunt, ut non principum
aut felicium, sed portentorum sint nomine appellandi.
Neque de nostris tantum seculis queror, que
nostra religio reddidit mitiora: semper etiam priscis
temporibus eiusmodi mores cogitationesque dominantium 10
extiterunt, ut non videatur mirum esse
nullum fuisse iis commertium cum felicitate commune».
16 Tum Cosmus, graviter ut assolet: «Facillime»
inquit «Nicolae, qui mos tuus est, laberis ad detrahendum.
Equidem minime miror, si quando es in privatos 15
dicatior, cum in ipsos principes tam facile inveharis. Et
tamen nullius iniuria aut in te contumelia facit, ut tam
sis promptus aut copiosus in eorum obiurgationem.
Ego nonnullos novi, qui abs te excipi deberent ab reliquorum
caterva, viri docti, egregii omnique laude et 20
commendatione dignissimi. Verumtamen, mecum sepius
ipse cogitans, addubitare cogor quenam sit potissimum
causa, cur in vituperando sis quam in laudando
proclivior».
17 «Hoc facile est ad explicandum» Nicolaus inquit 25
«quod longa etas et ante acta vita me docuit. Nam
in laudandis hominibus sepius deceptus sum, cum ii
deteriores essent quam extimaram, in vituperandis vero
nunquam me fefellit opinio. Tanta enim inter homines
versatur improborum copia, ita sceleribus omnia 30
inficiuntur, ita hypocrite superabundant, qui videri
quam esse boni malunt, ita quilibet sua vitia aliquo honesti

Torna all'inizio