petentibus jura reddant. Ad quod dominantis
autoritas, tanto praebere debet virtutis
amore se habilem, quanto sibi per id
honoris augmenta magnificat, et grandis in
subditis devotionis incrementa componit.
Quae licet communiter se extendere lege naturae
patiatur ad singulos, circa illos tamen praecipue
quasi spontanea necessitate se ingerit,
quos et [plenitudo justitiae insita petitioni
coadjuvat, et servitii gratitudo] multiplicis
an exauditione gratiae comitatur. Hac itaque
ratione commoniti, praesenti privilegio
notum facimus universis, tam praesentibus
quam futuris: quod nos attendentes purae fidei
et devotionis constantiam quam universitas
civitatis C. erga divum Augustum, quondam
dominum patrem nostrum, et nos semper
noscitur habuisse: considerantes etiam grata
satis et accepta servitia, quae ab universis et
singulis hominibus civitatis ipsius, prompta
devotione nobis exhibentur ad praesens, et exhiberi
poterunt in futurum: universos et singulos
rusticos et censiles, seu quocunque alio
servitutis vocabulo nuncupentur, quos servitiis
aliquorum praelatorum et civium civitatis
praedictae, ab aliquo fuisse comperimus personaliter
obligatos: licet ad tempus de mandato
domini genitoris nostri, eorum fuerint juribus
destituti: ipsorum tamen excessibus preponderante
justitia, et fide nos ad gratiam invitante,
dictis fidelibus nostris, qui dominatum
seu jurisdictionem in eorundem personis vel
rebus habere noscuntur, tam juste restituendos
|
|