Salimbene de Adam: Cronica

Pag 352


testimonio dicens: Dixit quidam ex illis, proprius ipsorum propheta:
Cretenses semper mendaces, male bestie, ventres pigri. Testimonium
hoc verum est
. Quarto, quia in XVIII libro de civitate
Dei Augustinus utitur verbis Sybille pro testimonio ad probandum
de Christo, in versibus illis: 'Iuditii signum'. Inducit etiam
Virgilium in testimonium in eodem libro, ibi: 'Et iurgia Codri'.
Quinto, quia beatus Basilius dicit quod 'inimicorum testimonia
dignissima fide sunt'. Hoc verissimum est, et specialiter quando
dantur de bono sive ad laudem. Sexto, exemplo Ecclesie, quia
Ecclesia non spernit prophetiam Balaam et Cayphe, quorum unus
prophetavit de nativitate Christi, alter de passione. De nativitate
Christi prophetavit Balaam, cum dixit, Numeri XXIIII:
Orietur stella ex Iacob, et consurget virga de Israel. Et plus profuit
ista prophetia tribus regibus orientis quam prophetia Michee
principibus sacerdotum, scribis et Phariseis, quia magi adoraverunt,
principes sacerdotum et scribe populi cum Herode contra
Iesum conspiraverunt, ut habetur Mat. II. Ideo de eis conqueritur
Dominus, Iere. XI, dicens: Inventa est coniuratio in viris Iuda
et in habitatoribus Ierusalem
. De passione Christi prophetavit
Cayphas, dicens, Io. XI: Expedit vobis ut unus moriatur homo pro
populo, et non tota gens pereat. Hoc autem a semet ipso non dixit,
sed, cum esset pontifex anni illius, prophetavit quia Iesus moriturus
erat pro gente, et non tantum pro gente, sed et ut filios Dei, qui erant
dispersi, congregaret in unum
. Nota quod prophetiam istius commendat
evangelista, cum dicit: Hoc autem a semet ipso non dixit,
quia, sicut dicit beatus Ambrosius, 'verum a quocumque dicatur,
a Spiritu Sancto est'. Et plus profuit centurioni prophetia
istius, quando eam vidit impletam, quia dixit, Mat. XXVII:
Vere filius Dei erat iste, quam sibi ipsi Cayphe qui eam predixit.
Cui congruere potest quod Moyses comminatus fuit, Deutero.
XXVIII: Et erit vita tua quasi pendens ante te: Timebis nocte
et die, et non credes vite tue
».

Torna all'inizio