Bonus Lucensis: Cedrus Libani

Pag 67


XV.
ALIA DIVISIO EXORDIORUM
Item exordiorum aliud intrinsecum , aliud extrins ecum.
Intrinsecum dicitur quando sub una clausola
narrationi connectitur, vel quando narratio sine
ulla digressione procedit ab ipso; et tunc proprie
signis utimur causativis, ut: quare, quapropter, qua
de causa
.
Extrinsecum vero dicitur quod longius
ad narrationem accedit; et tunc proprie utimur
signis localibus, ut : hinc est , vel inde est , et aliis consimilibus.
XVI.
DE OCTO PRINCIPIIS EXORDIORUM
Octo sunt principia exordiendi: quantitativum,
qualitativum, adversativum, similitudinarium, conditionale,
causale, temporale, absolutum
; unde versus:
quantum, quale, licet, ut, si, quia, quando, solutum.
De singulis breviter videamus.
1. QUANTITATIVUM
Quantitativum est quod alicuius rei
quantitatem ostendit, ex qua constituitur favorabilis

Torna all'inizio