Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI. Tomus II

Pag 188

Tomus II


participas, et labores nostros et onera
studiosus et pervigil continua communicatione
supportas. Volumus igitur provisionem
hujusmodi, qua nec dum per actum gratificari
te credimus, sed consulere potius per agendum,
ratam habere debeas, et absque dilazione
qualibet acceptare securus, quod sic tibi in aliis
majoribus paterna providentia providebit,
quod et dictis te cessisse provinciis, et nostris
insudare servitiis merito delectabit.
Cap. XV.
Exordium super gratiis faciendis.
Licet ad prosequenda munifice vota fidelium,
liberalitatis regiae dextera generali
quadam irregularitate sit habilis: illis
tamen gratiosa porrigitur quadam specialitate
liberior, quos ad obsequia grata continuos,
fructuosos et utiles claris semper indiciis
experimur.
Cap. XVI.
Literae dispensationis, super defectu natalium.
Dignum esse decrevimus et consentaneum
rationi, ut ii, quos interdum in legitimis
actibus, defectus natalium impedit legitimationis
honore, per principem reparentur:
et si quando super his Imperialis favor fidelium
suorum supplicatione requiritur, liberaliter largiatur.
Inde est quod cum magister T. de Curis,

Torna all'inizio