VITA PRIMA BERNARDI EPISCOPI PARMENSIS.  
Prologus vite et miraculorum beati Bernardi episcopi et confessoris.  
Verbum regis celare bonum est, opera Dei enarrare gloriosum est; mirabilis enim 
Deus in sanctis suis, quibus iugiter in cunctis rectis actionibus adiutor et cooperator 
existit, et ideo in eorum laudibus magis divina misericordia et auctoritas quam ipsorum 
gloria commendatur. Unde quidam ex illis ait: "Non ego autem, sed gratia Dei mecum" 
Hoc idem etiam ipsa veritas attestatur dicens: "Sicut palmes non potest ferre fructum a 
semetipso, nisi manserit in vite, sic nec vos, nisi in me manseritis, et sine me nihil 
potestis facere. Salubre igitur est et idoneum, ut mirabilem Deum in sanctis suis, id est 
in eorum operibus profiteri, predicare, laudare et honorare studeamus. Hoc etiam, ut 
fiat, per psalmistam clamat: "Sacrificium laudis honorificabit me et illic iter, quo ostendam 
illi salutare Dei". Ad hec quoque agenda quidam sapiens nos hortatur dicens: "Laudemus 
viros gloriosos", qui vicerunt regna mundi, et nos laudemus viros, qui ob amorem 
Christi et fidei eius devotionem terrena predia et carnales affectus et vanos honores ac 
mundi gaudia vinculo charitatis Christi compediti ab ipsa adolescentia viriliter perseverando 
contempserunt. E quibus venerabilis Bernardi Parmensis episcopi sanctitas in vita et 
post obitum corruscando miraculis divina gratia commendatur; quod homo minus idoneus 
et imperitie nota circumfusus significare aggrediens non presumptione animi, sed venerabilis 
abbatis Sancti Salvii et aliorum fratrum precibus postulatus, qualibuscumque litteris 
nobis Dominus vires prestiterit, hoc facere spopondi. Rogamus itaque patres et confratres 
et socios nostros, ut venerabilis viri memorie laudem tribuant et non detrahant, cuius 
sanctitatem pro miraculis divina virtute exhibitis populus civitatis et pene universi episcopii 
Parmensis digna veneratione collaudando extollit. Liquet itaque, quia, quicumque 
eius actionibus detrahit, notam sibi confusionis et periculum detractionis adducit. 
Pridie idus Decembris. De sancto Bernardo episcopo confessore.  
1. Igitur venerabilis episcopus Bernardus Florentia civitate nobili genere Ubertorum 
ortus, litterarum studiis a pueritia traditus, contemptis carnalibus affectibus ab ipso sue 
adolescentie primo tempore in Vallimbrosiana congregatione apud Sanctum Salvium monachicum 
suscepit habitum, in quo multorum sanctorum more commendabilem vitam 
gerens in asperitate cilicii, in vigiliis et orationibus carnem macerans in abstinentia et 
patientia, in humilitate et compassione et in reliquis sancti exercitii virtutibus Deo assidue
  |  
  |