| probitati gratiarum actione multiplici et immensa, pro eo
 quod me immeritum et indignum bonitate vestra promovere
 ad sublimia voluistis, quod per vos concorditer actum fore
 dignoscitur et gaudenter oblatum, animo recipio iucundato;
 cum feudo et sine feudo paratus accedere honorabiliter et
 decenter ad vestra servitia feliciter, auctore Domino, peragenda,
 quandocumque de vestra fuerit voluntate.
 XIX.
 Alia responsiva electi excusantis se
 et non recipientis potestariam predictam.
 Non sunt loquele neque sermones quibus reddere valeam
 dignas grates vestre domina(bi)li probitati de honorificentia, per
 quam parvitatem meam ultra merita sublimastis, tantum vestra
 gratia liberali. Nam eligendo me, vestrum militem, ad
 regimen honoratissime terre vestre, super caput meum coronam
 posuistis de lapide pretioso et magnam gloriam et decorem.
 Ut autem manere valeat tanta honorabilitas in honore,
 benevolentie vestre placeat, sicut debet merito complacere,
 quod isto tempore civitatem propriam non relinquam,
 que pro nimia dissensione quasi iacere noscitur in ruina. Igitur
 cum per prudentem dicatur « Excusatio incusationem
 non patitur, quam digna ratio comitatur », excusatum me
 habere debetis ex ratione rationabili supradicta, contra quam
 ire non licet, quia nimium dedeceret. Quare multiplicatis precibus
 exorare vestram magnificentiam non desino ut, non
 moleste ferentes si vestram potestariam non valeo recipere
 gratiosam, velitis prout viri sapientes contrarium responsum
 equanimiter tolerare, in vero scientes quod vester sum
 totus, et semper et ubique dispositus ad vestra servitia facienda
 tota potentia et virtute.
 | 
 |