Paulus Diaconus: Historia Langobardorum

Pag 121


12. Per idem tempus cacanus rex Hunnorum legatos ad Agilulfum Mediolanum
mittens, pacem cum eo fecit. Romanus quoque patricius moritur; cui Gallicinus
successit et cum Agilulfo rege pacis concordiam iniit.
13. Hoc etiam tempore Agilulf cum Theuderico Francorum rege pacem perpetuam
fecit. Post haec Ago rex rebellantem sibi Zangrulfum Veronensium ducem
extinxit. Gaidulfum quoque Pergamensem ducem, cui iam bis pepercerat, peremit.
Pari etiam modo et Warnecautium aput Ticinum occidit.
14. Subsequenti tempore rursum Ravennam et eos qui circa ora maris
erant pestis gravissima vastavit. Sequenti quoque anno mortalitas valida populos Veronensium
attrivit.
15. Tunc etiam signum sanguineum in caelo apparuisse visum est et quasi
hastae sanguineae et lux clarissima per totam noctem. Theudepertus rex Francorum
eo tempore cum Clothario patruele suo bellum gerens, eius exercitum vehementer
adflixit.
16. Sequenti anno Ariulfus dux, qui Farualdo aput Spoletium successerat,
moritur. Hic Ariulfus cum bello contra Romanos in Camerino gessisset victoriamque
patrasset, requirere a suis hominibus coepit, quis vir ille fuerit, quem ipse in illo bello
quod gesserat tam strenue pugnantem vidisset. Cui cum sui viri responderent, se ibi
nullum aliquem fortius facientem quam ipsum ducem vidisse, ille ait: "Certe multum et
per omnia me meliorem ibi alium vidi, qui, quotiens me adversae partis aliquis
percutere voluit, ille vir strenuus me semper suo clyppeo protexit". Cumque dux ipse
prope Spoletium, ubi basilica beati martyris Savini episcopi sita est, in qua eiusdem
venerabile corpus quiescit, advenisset, interrogavit, cuius haec tam ampla domus esset.
Responsum est ei a viris fidelibus, Savinum ibi martyrem requiescere, quem christiani,
quotiens in bellum contra hostes irent, solitum haberent in suum auxilium invocare.
Ariulfus vero, cum adhuc esset gentilis, ita respondit: "Et potest fieri, ut homo mortuus
aliquot viventi auxilium praestet?". Qui cum hoc dixisset, equo desiliens eandem basilicam

Torna all'inizio