Ryccardus de Sancto Germano: Chronicon

Pag 185


facta est pluuiarum de supernis ueniens montibus, ammixta grandinibus, ad Sanctum
Germanum, quod domos nonnullas in ualle repleuit alluuio et domorum utensilia, oleum, et
uictualia multa secum fluendo deduxit. Saxa etiam de montibus tam grandia mouit, quod
ea trahere multa bouum paria non ualerent.
Raynaldus dictus Spoleti dux mandato Imperatoris ducitur aput Introducum sub custodia
ab Henrico de Morra Magistro iustitiario, ut idem dux castrum ipsum reddi faciat Imperatori
a Bertoldo fratre suo qui illud tenebat; quod facere idem Bertoldus ad interuentum
Messanensis archiepiscopi repromisit.
Pax inter Romanos, et Uiterbienses reformata est.
Imperator Messanam intrat, et de quodam Martino Mallone, qui caput fuerat mote
seditionis in populo, et eius complicibus sumpsit debitam ultionem, de quibus quosdam suspendio
et quosdam incendio condempnauit.
Mense Madii pro seruitio militum LX et seruientibus ducentis, in quibus ab abbate Casinensi
sibi serviri debere Imperator dicebat, collecte sunt de terra monasterii uncie CCCC te .
Florentinates super Senas uadunt post prohibitionem pape, propter quod eorum ciuitas
sub interdicto posita est, et ipsi excommunicationis sunt uinculo innodati.
Mense Iunii de quodam sancto Uirgilio miracula multa in scriptis redacta de Alamannia
missa sunt ad dominum papam.
Eodem mense quidam frater I. uili contectus tegmine, tamquam de ordine fratrum Minorum,
ad Sanctum Germanum ueniens, cum cornu quodam conuocabat populum, et alta uoce
cantabat tertio Alleluia, et omnes respondebant: Alleluia; et ipse consequenter dicebat: Benedictu
laudatu et glorificatu lu Patre; Benedictu laudatu et glorificatu lu Fillu; Benedictu laudatu
et glorificatu lu Spiritu Sanctu, Alleluia. Gloriosa Donna.
Hoc idem alta uoce respondentibus
pueris, qui erant presentes.
Imperator castrum quoddam in Sicilia quod Centurbium dicitur, sibi rebelle ui cepit et
destruxit, et incolas ad loca compulit alia demigrare.
Mense Iulii Bertoldus Introducum Magistro iustitiario resignauit, et ipse cum duce fratre
suo assecuratus abiit extra Regnum, quo uoluit.
Ciuitas Gaiete ad mandatum redit Imperatoris, et iuramentum fidelitatis sibi prestat et
Conrado filio eius. Ad quam Hector de Monte Fusculo iustitiarius Terre Laboris accedens
iussu Imperatoris doanam instituit in ea, et consulatu priuauit eandem.

Torna all'inizio